- OVIS Rubra
- OVIS Rubraimo purpurea; non in conversione rerum solum Cumaeô carmine praedictâ, apud Virglium, Ecl. 4. v. 39.—— — Omnis fert omnia tellus,Non rastros patietur humus, non umea facem.Robustus quoque iam tauris iuga solvet arator.Nec varios discet mentiri lana colores.Ipse sed in pratis aries iam suave rubentiMurice, iam croceô mutabit vellera lutô.Sponte suâ sandyx pascentes vestiet agnos.Sed revera in Oriente repriuntur. Et rubras quidem nasici, res est tam tralatitia, ut probatione non egeat. Hinc Columella l. 7. c. 2. ubi de ovium coloribus, Sunt etiam, ait; suâpte natuurâ pretiô commendabiles, pullus atque fuscus, quos praebent in Italia Pollentia, in Baetica Corduba. Nec minus Asia rutilos, quos vocant ἐρύθρους. Et infra, Quoniam ex albo saepe fuscus editur partus, ex erythraeo, vel pullo, numquam generatur albus. Et c. 3. Una eademque ratio est in erythraeis et nigris arietibus. Et Plin. l. 8. c. 48. de lanarum generibus, Colorum plura genera: quippe cum desint etiam nomnia eis, quas nativas appellant aliquot modis. Hispania nigri velleris praecipuas habet, Pollentia iuxta Alpes cani, Asia rutili, quas erythraeas vocant: item Baetica etc. Unde est, quod rubras ovium pelles Exodi c. 25. v. 5. et c. 26. v. 14. Item fac operimentum Tabernaculo ex pellibus arietum rubris et ex pellibus arietum hysginis: Syrus Paraphrastes vocet Hispanicas. Sed et rubrarum ovium passim Arabes meminerunt etc. Iam de purpureis Oppianus Venaticorum l. 2.Εἰσὶ δὲ ξανθοὶ, πυμάτης ενὶ τέρματι Κρήτης,Ε᾿ν χθαμαλῇ γαίῃ Γορτυνίδι, τετρακίρωτες,Λάχνη πορφυρόεςςα δ᾿ ἐπὶ χροὸς ἐςτεφάνωται.Sunt autem oves rufae, in extremae finibus Cretae,In humili terra Gortynide, quadricornes.Lana autem purpurea pelli circumdata est.Et Lamprid. in Antonino Diadumeno, c. 4. In agro patris eius oves purpureas duodecim ferunt natas, quarum unatantum varia fuerit. Constantinus item Porphyrogenn. Them. 12. ubi de munere, quod Iustino Iustiniano patruo obtulit Thomas Lycandi Prooecus; Munus illud erat ovium decem mille, quaram singula colorem habebant singularem: et in his πρόβατα fuerunt φοινικότριχα, oves purpurei coloris mille etc. Unde quod de purpureis calceis legimus, ad pelles purpureas, non tam arte, quam naturâ, non sine ratione trahi potest. Livius Andronicus Hymnô, ad Dianam, apud TerentianumMaurum,Et iam purpuereo suras include cothurno.Quod gestamen cum virginum olim esset genere opibusque insignium, Cantici c. 7. v. 1. et apud Virgilium, ubi de Tyriis virginibus; postea Regum Imperatorumque proprium esse coepit. Uti de Romanorum Imperator. et Persarum Regibus, Procopius de Aedif. Iustiniani l. 3. deque Bulgarorum Principum insignibus, Curopalates in Tzimisce, referunt. Cuiusmodi proin calceis quod utieretur Patriarcha Constantinopolitanus, ab Isaacio Comneno Patriarchatur est deiectus, Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 3. c. 30.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.